monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 153, 1
Herba quae dicitur gicht valde calida est, et quamdam viriditatem in se habet. Et qui in stomacho dolet, eamdem herbam et semen eius modice contundat, et in vino et in modico melle coquat, et per pannum colet, et ita calidum bibat. Qui autem praecavere vult, ne in stomacho infirmetur, eumdem potum frigidum saepe bibat, et sanitatem in stomacho retinebit.